Luke 11:17-23

Vulgate(i) 17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet 18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia 19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt 20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei 21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit 23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit