Luke 12:4-7

Vulgate(i) 4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant 5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete 6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo 7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis