Luke 22:39-46

Vulgate(i) 39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli 40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem 41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat 42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat 43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat 44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram 45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia 46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem