Vulgate(i)
 7  observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
 8  ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
 9  ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
 10  et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius