Mark 5:35-36

Vulgate(i) 35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede