Matthew 21:28-22:14

Vulgate(i) 28 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea 29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit 30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei 32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei 33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est 34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius 35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt 36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter 37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum 38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius 39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt 40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis 41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis 42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris 43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius 44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum 45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret 46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant 22 1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens 2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo 3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire 4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias 5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt 7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit 8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni 9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias 10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium 11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 14 multi autem sunt vocati pauci vero electi