Matthew 21:38-44

Vulgate(i) 38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius 39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt 40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis 41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis 42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris 43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius 44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum