Vulgate(i)
17 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
18 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
19 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
20 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
21 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
22 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
23 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
24 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel