Vulgate(i)
6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris
7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac
8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
9 quid sibi volunt homines isti apud te
10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me
11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum
15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me
17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias
21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis