Numbers 23:3-12

Vulgate(i) 3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi 4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper 5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris 6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum 7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel 8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur 9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur 10 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia 11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis 12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus