Numbers 26:29-34

Vulgate(i) 29 de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum 30 Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum 31 et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum 32 et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum 33 fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum