Numbers 28:5-8

Vulgate(i) 5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino