Numbers 32:39-41

Vulgate(i) 39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair