Vulgate(i)
 2  ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
 3  si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
 4  si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
 5  tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
 6  quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
 7  custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
 8  servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
 9  tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
 10  si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
 11  consilium custodiet te prudentia servabit te
 12  ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
 13  qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
 14  qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
 15  quorum viae perversae et infames gressus eorum
 16  ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
 17  et relinquit ducem pubertatis suae
 18  et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
 19  omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
 20  ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
 21  qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
 22  impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea