Proverbs 6:12-16

Vulgate(i) 12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 13 annuit oculis terit pede digito loquitur 14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius