Vulgate(i)
1 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
2 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
3 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
4 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
5 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
6 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
7 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
8 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
9 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
10 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
11 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
12 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
14 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
15 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
16 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
17 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
18 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
19 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
27 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
28 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
29 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
30 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
33 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
34 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
35 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
41 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
42 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
43 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
44 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
46 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
47 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
48 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
107 1 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
3 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
5 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
6 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
9 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
13 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
16 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
17 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
23 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
24 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
25 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
26 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
27 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
28 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
29 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
30 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
33 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
34 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
35 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
36 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
37 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
39 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
108 1 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
2 canticum psalmi David paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
3 consurge psalterium et cithara consurgam mane
4 confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus
5 quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua
6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7 ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar
9 meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus
10 Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor
11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris
13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
109 1 in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
2 pro victoria David canticum Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est
3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
5 et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
6 constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
16 eo quod non est recordatus facere misericordiam
17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius
110 1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae
4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges
6 iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa
7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
111 1 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione
2 gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis
3 he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper
4 zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus
5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui
6 caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium
8 nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate
9 fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius
10 res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia
112 1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis
2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur
3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper
4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus
5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio
6 caph quia in aeternum non commovebitur
7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino
8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis
9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria
10 res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit
113 1 alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini
2 sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum
3 ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini
4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius
5 quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans
6 humilia respicit in caelo et in terra
7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem
8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui
9 qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia
114 1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
115 1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
2 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
3 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
4 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
5 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
6 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
7 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
8 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
9 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
10 domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
11 timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
12 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
13 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
14 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
16 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
17 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
18 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia
116 1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
8 quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
9 deambulabo coram Domino in terris viventium
10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia
117 1 laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi
2 quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia
118 1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini