Psalms 119:1-8

Vulgate(i) 1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis 5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis