Psalms 50:8-12

Vulgate(i) 8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius