Psalms 76:3-9

Vulgate(i) 3 spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas 4 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus 5 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua 6 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit 7 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper 8 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris 9 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili