Psalms 78:14-28

Vulgate(i) 14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum