Psalms 78:5-7

Vulgate(i) 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 7 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli