Psalms 91:3-7

Vulgate(i) 3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit