Psalms 95:7-11

Vulgate(i) 7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius 8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam