Romans 10:14-17

Vulgate(i) 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona 16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro 17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi