Romans 4:8-12

Vulgate(i) 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum 9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam 10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio 11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam 12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae