Romans 7:7-14

Vulgate(i) 7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces 8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat 9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit 10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem 11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit 12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum 14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato