Job 21:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Exodus 5:2

2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

Job 34:9

9 Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.

Job 35:3

3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?

Psalms 12:4

4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;

Proverbs 30:9

9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

Isaiah 30:11

11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.

Isaiah 45:19

19 Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.

Hosea 13:6

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Malachi 1:13-14

13 Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. 14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

Matthew 7:7

7 { Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.}

John 16:24

24 { Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.