16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Job 21:16 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 49:6
6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Job 1:21
21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
Job 12:9-10
Job 22:18
18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.
Psalms 1:1
1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;
Psalms 49:6-7
Psalms 52:5-7
5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]
Proverbs 1:10
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
Proverbs 5:8
8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Ecclesiastes 8:8
8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.]
Luke 16:2
2 { Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.}
Luke 16:25
25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}