Job 23:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

Job 13:3

3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:

Job 16:21

21 (16:22) atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.

Job 31:35-37

35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.

Job 40:1-5

1 (40:20) An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? 2 (40:21) Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? 3 (40:22) Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? 4 (39:34) [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. 5 (39:35) Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.]

Isaiah 26:8

8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.

Isaiah 55:6-7

6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Jeremiah 14:7

7 Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus.

2 Corinthians 5:19-20

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

Hebrews 4:6

6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.