Job 31 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? 4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? 5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, 6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. 7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, 8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, 10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. 11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. 12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? 16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum); 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est; 21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: 22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. 24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; 25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; 26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, 27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: 28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? 32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. 35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. 38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: 39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: 40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.

Genesis 6:2

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

2 Samuel 11:2-4

2 Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. 3 Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. 4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua,

Psalms 119:37

Proverbs 4:25

25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.

Proverbs 6:25

25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:

Proverbs 23:31-33

31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

Matthew 5:28-29

28 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.} 29 { Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.}

James 1:14-15

14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

1 John 2:16

16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.

Job 20:29

29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.]

Job 27:13

13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

Hebrews 13:4

4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

Job 21:30

30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Job 34:22

22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

Psalms 55:23

Psalms 73:18

18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

Proverbs 1:27

27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:

Proverbs 10:29

29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.

Proverbs 21:15

15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.

Isaiah 28:21

21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.

Matthew 7:13

13 { Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.}

Romans 9:22

22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

2 Thessalonians 1:9

9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:

2 Peter 2:1

1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.

Jude 1:7

7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.

Genesis 16:13

13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.

2 Chronicles 16:9

9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.

Job 14:16

16 Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis.

Job 34:21

21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.

Psalms 44:21

Psalms 139:1-3

1 [Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. 2 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.

Proverbs 5:21

21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

Proverbs 15:3

3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

Jeremiah 16:17

17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

Jeremiah 32:19

19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.

John 1:48

48 { Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.}

Hebrews 4:13

13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

Psalms 4:2

2

Psalms 7:3-5

3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. 4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

Psalms 12:2

2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?

Psalms 44:20-21

Proverbs 12:11

11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

Jeremiah 2:5

5 Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?

Ezekiel 13:8

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

Micah 2:11

11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem; et erit super quem stillatur populus iste.

Joshua 22:22

22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:

1 Samuel 2:3

3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.

Job 6:2

2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!

Job 27:5-6

5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. 6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

Psalms 1:6

6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]

Psalms 7:8-9

8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

Psalms 17:2-3

2 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.

Psalms 26:1

1 [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo?

Psalms 139:23

Proverbs 16:11

11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

Isaiah 26:7

7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.

Daniel 5:27

27 Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens.

Micah 6:11

11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?

Matthew 7:23

23 { Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.}

2 Timothy 2:19

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

Numbers 15:39

39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,

Job 9:30

30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,

Job 23:11

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

Psalms 101:3

3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

Ecclesiastes 11:9

9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

Isaiah 33:15

15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.

Ezekiel 6:9

9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis.

Ezekiel 14:3

3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis?

Ezekiel 14:7

7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me:

Matthew 5:29

29 { Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.}

Leviticus 26:16

16 ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.

Deuteronomy 28:30-33

30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. 31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet. 32 Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. 33 Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,

Deuteronomy 28:38

38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia.

Deuteronomy 28:51

51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,

Judges 6:3-6

3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos. 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. 6 Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.

Job 5:4-5

4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

Job 15:30

30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.

Job 18:19

19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.

Job 20:18

18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

Job 24:6

6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

Psalms 109:13

Micah 6:15

15 Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum.

Judges 16:5

5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.

1 Kings 11:4

4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.

Nehemiah 13:26

26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.

Job 24:15-16

15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

Proverbs 2:16-19

16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, 17 et relinquit ducem pubertatis suæ, 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.

Proverbs 5:3-23

3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: 10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]

Proverbs 7:21

21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.

Proverbs 22:14

14 Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.

Ecclesiastes 7:26

26 [Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:

Jeremiah 5:8

8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

Hosea 7:4

4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.

Exodus 11:5

5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

Deuteronomy 28:30

30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.

2 Samuel 12:11

11 Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.

Isaiah 47:2

2 Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.

Jeremiah 8:10

10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.

Hosea 4:13-14

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. 14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit.

Matthew 24:41

41 { Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.}

Genesis 20:9

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

Genesis 26:10

10 Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens:

Genesis 38:24

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.

Genesis 39:9

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?

Exodus 20:14

14 Non mœchaberis.

Leviticus 20:10

10 Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera.

Deuteronomy 22:22-24

22 Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. 23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, 24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.

Job 31:28

28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

Proverbs 6:29-33

29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:

Ezekiel 16:38

38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli.

Job 20:28

28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.

Job 26:6

6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

Proverbs 3:33

33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.

Proverbs 6:27

27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?

Jeremiah 5:7-9

7 Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. 8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?

Malachi 3:5

5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

Exodus 21:20-21

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

Exodus 21:26-27

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

Leviticus 25:43

43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

Leviticus 25:46

46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.

Deuteronomy 15:12-15

12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: 14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15 Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.

Deuteronomy 24:14-15

14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

Jeremiah 34:14-17

14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. 15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam: 16 et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ. 17 Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ.

Ephesians 6:9

9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.

Colossians 4:1

1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

Job 9:32

32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.

Job 10:2

2 Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.

Psalms 7:6

6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

Psalms 9:12

12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:

Psalms 9:19

19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.

Psalms 10:12-15

Psalms 76:9

9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?

Psalms 143:2

2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.

Isaiah 10:3

3 Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,

Hosea 9:7

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.

Micah 7:4

4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.

Zechariah 2:13

13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.]

Mark 7:2

2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

Romans 3:19

19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:

James 2:13

13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

Nehemiah 5:5

5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.

Job 10:3

3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?

Job 10:8-12

8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? 9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. 10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? 11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

Job 34:19

19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.

Psalms 139:14-16

14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.] 15 16

Proverbs 14:31

31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

Proverbs 22:2

2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.

Isaiah 58:7

7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.

Malachi 2:10

10 Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?

Deuteronomy 15:7-10

7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, 8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. 9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. 10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.

Deuteronomy 28:32

32 Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.

Job 5:16

16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.

Job 20:19

19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.

Job 22:7-9

7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

Psalms 69:3

3 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.

Psalms 112:9

9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.]

Psalms 119:82

Psalms 119:123

Isaiah 38:14

14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.

Lamentations 4:17

17 Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.

Luke 16:21

21 { cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.}

Acts 11:29

29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus:

Galatians 2:10

10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

Deuteronomy 15:11

11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.

Deuteronomy 15:14

14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.

Nehemiah 8:10

10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.

Job 22:7

7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

Job 29:12-16

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. 14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. 15 Oculus fui cæco, et pes claudo. 16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

Ezekiel 18:7

7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:

Ezekiel 18:16

16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:

Luke 11:41

41 { Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.}

John 13:29

29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.

Acts 4:32

32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

Romans 12:13

13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.

James 1:27

27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

1 John 3:17

17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?

2 Chronicles 28:15

15 Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.

Job 22:6

6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

Job 24:4

4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

Job 29:13

13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.

Matthew 25:36

36 { nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.}

Matthew 25:43

43 { hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.}

Luke 3:11

11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.

Acts 9:39

39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.

James 2:16

16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?

1 John 3:18

18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:

Deuteronomy 24:13

13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

Job 29:11

11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:

Job 6:27

27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

Job 22:9

9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

Job 24:9

9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.

Job 29:12

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.

Proverbs 23:10-11

10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas: 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.]

Jeremiah 5:28

28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.

Ezekiel 22:7

7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.

Micah 2:1-2

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. 2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus.

Micah 7:3

3 Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.

Joshua 22:22-23

22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti: 23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quærat et judicet:

Job 31:10

10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.

Job 31:40

40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.

Job 38:15

15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

Psalms 137:6

6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.

Job 13:11

11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.

Job 20:23

23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.

Job 21:20

20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

Job 40:9

9 (40:4) Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?

Job 42:5-6

5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. 6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]

Psalms 76:7

7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

Psalms 119:120

Isaiah 13:6

6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.

Joel 1:15

15 A, a, a, diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

2 Corinthians 5:11

11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

Genesis 31:1

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:

Deuteronomy 8:12-14

12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis, 13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, 14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

Psalms 49:6-7

6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. 7 Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.

Psalms 49:17

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

Psalms 52:7

7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]

Psalms 62:10

10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;

Proverbs 10:15

15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.

Proverbs 11:28

28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt.

Proverbs 30:9

9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

Mark 10:24-25

24 { Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!} 25 { Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.}

Luke 12:15

15 { Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.}

Colossians 3:5

5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:

1 Timothy 6:10

10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

1 Timothy 6:17

17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)

Deuteronomy 8:17-18

17 ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt: 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

Esther 5:11

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

Proverbs 23:5

5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

Isaiah 10:13-14

13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. 14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.

Jeremiah 9:23

23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

Ezekiel 28:5

5 in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo:

Daniel 4:30

Hosea 12:8

8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

Habakkuk 1:16

16 Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.

Luke 12:19

19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.}

Luke 16:19

19 { Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.}

Luke 16:25

25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}

Genesis 1:16-18

16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. 17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, 18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

Deuteronomy 4:19

19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.

Deuteronomy 11:16

16 Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:

Deuteronomy 17:3

3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:

2 Kings 23:5

5 Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.

2 Kings 23:11

11 Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.

Psalms 8:3-4

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

Jeremiah 8:2

2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.

Jeremiah 44:17

17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.

Ezekiel 8:16

16 Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis.

Deuteronomy 13:6

6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

1 Kings 19:18

18 Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.

Psalms 2:12

12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. (2:13) Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]

Isaiah 44:20

20 Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.

Hosea 13:2

2 Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.

Romans 1:21

21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:

Romans 1:28

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

Genesis 18:25

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

Deuteronomy 17:2-7

2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, 3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi: 4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël: 5 educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur. 6 In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. 7 Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.

Deuteronomy 17:9

9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.

Joshua 24:23

23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.

Joshua 24:27

27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.

Judges 11:27

27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon.

Job 9:15

15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.

Job 23:7

7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Job 31:11

11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.

Psalms 50:6

6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Titus 1:16

16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

Hebrews 12:23

23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

1 John 2:23

23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.

Jude 1:4

4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

2 Samuel 1:12

12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.

2 Samuel 4:10-11

10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio. 11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?

2 Samuel 16:5-8

5 Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat, 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. 7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. 8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.

Psalms 35:13-14

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.] 14

Psalms 35:25-26

Proverbs 17:5

5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.

Proverbs 24:17-18

17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

Obadiah 1:12

12 Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiæ.

Exodus 23:4-5

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

Ecclesiastes 5:2

2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

Ecclesiastes 5:6

6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.]

Matthew 5:22

22 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.}

Matthew 5:43-44

43 { Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.} 44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:}

Matthew 12:36

36 { Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.}

Romans 12:14

14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

James 3:6

6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

James 3:9-10

9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

1 Peter 2:22-23

22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:

1 Peter 3:9

9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.

1 Samuel 24:4

4 Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant.

1 Samuel 24:10

10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quærit malum adversum te?

1 Samuel 26:8

8 Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.

2 Samuel 16:9-10

9 Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. 10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit?

2 Samuel 19:21-22

21 Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? 22 Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël?

Job 19:22

22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

Psalms 27:2

2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

Psalms 35:25

Proverbs 1:11-12

11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;

Proverbs 1:18

18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.

Jeremiah 40:15-16

15 Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniæ, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiæ Juda. 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.

Micah 3:2-3

2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum; 3 qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ?

Luke 9:54-55

54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? 55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.

Luke 22:50-51

50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 51 { Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.}

Genesis 19:2-3

2 et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. 3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

Judges 19:15

15 diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.

Judges 19:20-21

20 Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt: tantum, quæso, ne in platea maneas. 21 Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.

Job 31:17-18

17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);

Matthew 25:35

35 { esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:}

Matthew 25:40

40 { Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.}

Matthew 25:44-45

44 { Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?} 45 { Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.}

1 Timothy 5:10

10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

Hebrews 13:2

2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

1 Peter 4:9

9 Hospitales invicem sine murmuratione.

Genesis 3:7-8

7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

Genesis 3:12

12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

Joshua 7:11

11 Peccavit Israël, et prævaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.

Proverbs 28:13

13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Hosea 6:7

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.

Acts 5:8

8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti.

1 John 1:8-10

8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

Exodus 23:2

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

Exodus 32:27

27 quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

Numbers 25:14-15

14 Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. 15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.

Nehemiah 5:7

7 cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam,

Nehemiah 13:4-8

4 Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ. 5 Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales. 6 In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. 7 Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8 Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio:

Nehemiah 13:28

28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.

Esther 4:11

11 Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?

Esther 4:14

14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?

Job 22:8

8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

Proverbs 24:11-12

11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. 12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

Proverbs 29:25

25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.

Jeremiah 38:4-5

4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum. 5 Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare.

Jeremiah 38:16

16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremiæ clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quærunt animam tuam.

Jeremiah 38:19

19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.

Amos 5:11-13

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. 12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. 13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

Matthew 27:20-26

20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

2 Corinthians 5:16

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

Job 13:3

3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:

Job 13:21-22

21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. 22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.

Job 13:24

24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?

Job 17:3

3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

Job 19:7

7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet.

Job 19:11

11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

Job 19:23-24

23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro 24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?

Job 23:3-7

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Job 27:7

7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.

Job 30:28

28 Mœrens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.

Job 33:6

6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.

Job 33:10-11

10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. 11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.

Job 35:14

14 Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.

Job 38:1-3

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: 2 [Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? 3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.

Job 40:4-5

4 (39:34) [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. 5 (39:35) Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.]

Matthew 5:25

25 { Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.}

Exodus 28:12

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

Job 29:14

14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

Isaiah 22:22

22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.

Isaiah 62:3

3 Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

Philippians 4:1

1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.

Genesis 32:28

28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?

Job 1:3

3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.

Job 9:3

3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

Job 13:15

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

Job 29:25

25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.]

Job 42:3-6

3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. 4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.

Psalms 19:12

Ephesians 3:12

12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

Hebrews 4:15-16

15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

1 John 3:19-21

19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:

Job 20:27

27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.

Psalms 65:13

13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

Habakkuk 2:11

11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.

James 5:4

4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

Genesis 4:12

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.

1 Kings 21:13-16

13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. 14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est. 15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est. 16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam.

1 Kings 21:19

19 Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.

Proverbs 1:19

19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.]

Isaiah 26:21

21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.]

Ezekiel 22:6

6 Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.

Ezekiel 22:12-13

12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus. 13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.

Genesis 3:17-18

17 Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

Psalms 72:20

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

Isaiah 7:23

23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt.

Zephaniah 2:9

9 Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum: reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.

Malachi 1:3

3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.