Matthew 22 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: 2 { Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.} 3 { Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.} 4 { Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.} 5 { Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:} 6 { reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.} 7 { Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.} 8 { Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:} 9 { ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.} 10 { Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.} 11 { Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.} 12 { Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.} 13 { Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.} 14 { Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.} 15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? 18 { Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?} 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20 { Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?} 21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, 24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. 29 { Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.} 30 { In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.} 31 { De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:} 32 { Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.} 33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. 34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege? 37 { Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.} 38 { Hoc est maximum, et primum mandatum.} 39 { Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.} 40 { In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.} 41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, 42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. 43 { Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:} 44 { Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?} 45 { Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?} 46 { Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.}

Matthew 9:15-17

15 { Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.} 16 { Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.} 17 { Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.}

Matthew 12:43-45

43 { Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.} 44 { Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.} 45 { Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.}

Matthew 13:3-11

3 { et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.} 4 { Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.} 5 { Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:} 6 { sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.} 7 { Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.} 8 { Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.} 9 { Qui habet aures audiendi, audiat.} 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11 { Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.}

Matthew 20:1-16

1 { Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.} 2 { Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.} 3 { Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,} 4 { et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.} 5 { Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.} 6 { Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?} 7 { Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.} 8 { Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.} 9 { Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.} 10 { Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.} 11 { Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,} 12 { dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.} 13 { At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?} 14 { Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.} 15 { Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?} 16 { Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.}

Matthew 21:28-46

28 { Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.} 29 { Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.} 30 { Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:} 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. 32 { Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.} 33 { Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.} 34 { Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.} 35 { Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.} 36 { Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.} 37 { Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.} 38 { Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.} 39 { Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.} 40 { Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?} 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] 43 { Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.} 44 { Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.} 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.

Mark 4:33-34

33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: 34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Luke 8:10

10 { Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.}

Luke 14:16

16 { At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.}

Psalms 45:10-16

10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. 12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.] 13 14 15 16

Matthew 13:24

24 { Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:}

Matthew 13:31-33

31 { Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:} 32 { quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.} 33 { Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.}

Matthew 13:44-47

44 { Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.} 45 { Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.} 46 { Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.} 47 { Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.}

Matthew 22:2-14

2 { Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.} 3 { Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.} 4 { Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.} 5 { Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:} 6 { reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.} 7 { Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.} 8 { Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:} 9 { ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.} 10 { Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.} 11 { Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.} 12 { Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.} 13 { Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.} 14 { Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.}

Matthew 25:1-14

1 { Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.} 2 { Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:} 3 { sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:} 4 { prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.} 5 { Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.} 6 { Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.} 7 { Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.} 8 { Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.} 9 { Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.} 10 { Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.} 11 { Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.} 12 { At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.} 13 { Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.} 14 { Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.}

Luke 14:16-24

16 { At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.} 17 { Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.} 18 { Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.} 19 { Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.} 20 { Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.} 21 { Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.} 22 { Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.} 23 { Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.} 24 { Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.}

John 3:29-30

29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui.

2 Corinthians 11:2

2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

Ephesians 5:24-32

24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

Revelation 19:7-9

7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. 9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.

1 Samuel 9:13

13 Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.

Psalms 68:11

11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.

Psalms 81:10-12

Proverbs 1:24-32

24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.

Proverbs 9:1-3

1 [Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.

Isaiah 30:15

15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,

Isaiah 55:1-2

1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. 2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Jeremiah 6:16-17

16 Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. 17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus.

Jeremiah 25:4

4 Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,

Jeremiah 35:15

15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.

Hosea 11:2

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

Hosea 11:7

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

Zephaniah 1:7

7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos.

Matthew 3:2

2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.

Matthew 10:6-7

6 { sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.} 7 { Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.}

Matthew 21:34

34 { Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.}

Matthew 23:37

37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}

Mark 6:7-11

7 Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10 { Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:} 11 { et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.}

Luke 9:1-6

1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3 { Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.} 4 { Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.} 5 { Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.} 6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

Luke 13:34

34 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?}

Luke 14:15-17

15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. 16 { At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.} 17 { Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.}

Luke 15:28

28 { Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.}

Luke 19:27

27 { Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.}

John 5:40

40 { et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.}

Acts 13:45

45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.

Romans 10:21

21 { Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.}

Hebrews 12:25

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

Revelation 22:17

17 { Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.}

Nehemiah 9:17

17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,

Psalms 86:5

5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?

Proverbs 9:1-2

1 [Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.

Song of Songs 5:1

1 [Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.

Matthew 21:36

36 { Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.}

Matthew 22:8

8 { Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:}

Luke 10:1-16

1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 { Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.} 3 { Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.} 4 { Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.} 5 { In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:} 6 { et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.} 7 { In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.} 8 { Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:} 9 { et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.} 10 { In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:} 11 { Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.} 12 { Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.} 13 { Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.} 14 { Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.} 15 { Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.} 16 { Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.}

Luke 14:17

17 { Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.}

Luke 24:46-47

46 { et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:} 47 { et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.}

John 6:50-57

50 { Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.} 51 { Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (6:52) Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.} 52 (6:53) Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? 53 { (6:54) Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.} 54 { (6:55) Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.} 55 { (6:56) Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;} 56 { (6:57) qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.} 57 { (6:58) Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.}

Acts 1:8

8 { sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.}

Acts 11:19-20

19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.

Acts 13:46

46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.

Acts 28:17-31

17 Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, 18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. 19 Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. 21 At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. 22 Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. 23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. 24 Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. 25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, 26 { dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.} 27 { Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]} 28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. 29 Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, 31 prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.

Romans 8:32

32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?

1 Corinthians 5:7-8

7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Genesis 19:14

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

Genesis 25:34

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Psalms 106:24-25

24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.

Proverbs 1:7

7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]

Proverbs 1:24-25

24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

Matthew 13:22

22 { Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.}

Matthew 24:38-39

38 { sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,} 39 { et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.}

Luke 14:18-20

18 { Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.} 19 { Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.} 20 { Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.}

Luke 17:26-32

26 { Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:} 27 { edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.} 28 { Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:} 29 { qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:} 30 { secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.} 31 { In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.} 32 { Memores estote uxoris Lot.}

Acts 2:13

13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.

Acts 24:25

25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:

Romans 2:4

4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?

Romans 8:6

6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:

1 Timothy 6:9-10

9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

2 Timothy 3:4

4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:

Hebrews 2:3

3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

1 John 2:15-16

15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.

Matthew 5:10-12

10 { Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 11 { Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:} 12 { gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.}

Matthew 10:12-18

12 { Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.} 13 { Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.} 14 { Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.} 15 { Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.} 16 { Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.} 17 { Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:} 18 { et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.}

Matthew 10:22-25

22 { et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.} 23 { Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.} 24 { Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:} 25 { sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?}

Matthew 21:35-39

35 { Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.} 36 { Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.} 37 { Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.} 38 { Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.} 39 { Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.}

Matthew 23:34-37

34 { Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:} 35 { ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.} 36 { Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.} 37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}

John 15:19-20

19 { Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.} 20 { Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.}

John 16:2-3

2 { Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.} 3 { Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.}

Acts 4:1-3

1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.

Acts 5:40-41

40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

Acts 7:51-57

51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: 53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. 54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. 56 (7:55b) Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. 57 (7:56) Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

Acts 8:1

1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.

1 Thessalonians 2:14-15

14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: 15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,

Deuteronomy 28:49-68

49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis: 50 gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli, 51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat, 52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus: 53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus. 54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo, 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. 56 Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, 57 et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. 58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum: 59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas: 60 et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi. 61 Insuper et universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat: 62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. 63 Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. 64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus. 65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore: 66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. 67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis. 68 Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.

Isaiah 10:5-7

5 [Væ Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. 6 Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. 7 Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.

Isaiah 13:2-5

2 [Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. 3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. 4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli, 5 venientibus de terra procul, a summitate cæli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.

Jeremiah 51:20-23

20 Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna: 21 et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus: 22 et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te juvenem et virginem: 23 et collidam in te pastorem et gregem ejus: et collidam in te agricolam et jugales ejus: et collidam in te duces et magistratus:

Daniel 9:26

26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Joel 2:11

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?

Joel 2:25

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos.

Joel 3:2

2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.

Zechariah 14:1-2

1 Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. 2 Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.

Matthew 21:40-41

40 { Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?} 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Luke 19:42-44

42 { Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.} 43 { Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:} 44 { et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.}

Luke 21:21

21 { tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,}

Luke 21:24

24 { Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.}

1 Thessalonians 2:16

16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.

1 Peter 4:17-18

17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? 18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?

Matthew 10:11-13

11 { In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.} 12 { Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.} 13 { Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.}

Matthew 10:37-38

37 { Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.} 38 { Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.}

Luke 20:35

35 { illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:}

Luke 21:36

36 { Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.}

2 Thessalonians 1:5

5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.

Revelation 3:4

4 { Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.}

Revelation 22:14

14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.

Proverbs 1:20-23

20 [Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: 21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.

Proverbs 8:1-5

1 [Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? 2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: 4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

Proverbs 9:4-6

4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.]

Isaiah 55:1-3

1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. 2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. 3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.

Isaiah 55:6-7

6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Ezekiel 21:21

21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit.

Mark 16:15-16

15 { Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.} 16 { Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.}

Luke 24:47

47 { et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.}

Acts 13:47

47 { Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.}

Ephesians 3:8

8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

Matthew 13:38

38 { Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.}

Matthew 13:47-48

47 { Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.} 48 { Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.}

Matthew 22:11-12

11 { Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.} 12 { Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.}

Matthew 25:1-2

1 { Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.} 2 { Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:}

Matthew 25:10

10 { Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.}

1 Corinthians 6:9-11

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

2 Corinthians 12:21

21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.

1 John 2:19

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

Revelation 2:14-15

14 { Sed habeo aversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari:} 15 { ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.}

Revelation 2:20-23

20 { Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.} 21 { Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua.} 22 { Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.} 23 { Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,}

Revelation 5:9

9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:

Revelation 7:9

9 Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum:

Revelation 19:6-9

6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.

2 Kings 10:22

22 Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.

Psalms 45:13-14

Isaiah 52:1

1 [Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.

Isaiah 61:3-10

3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. 4 Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem. 5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt. 6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. 7 Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis. 8 Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. 9 Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. 10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.

Isaiah 64:6

6 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.

Lamentations 5:22

22 Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.]

Zephaniah 1:12

12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

Zechariah 3:3-4

3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. 4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.

Matthew 3:12

12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Matthew 13:30

30 { Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.}

Matthew 25:31-32

31 { Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:} 32 { et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:}

Romans 3:22

22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:

Romans 13:14

14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

1 Corinthians 4:5

5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

2 Corinthians 5:3

3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

Galatians 3:27

27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

Ephesians 4:24

24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.

Colossians 3:10-11

10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: 11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

Hebrews 4:12-13

12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. 13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

Revelation 2:23

23 { Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,}

Revelation 3:4-5

4 { Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.} 5 { Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.}

Revelation 3:18

18 { Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.}

Revelation 16:15

15 { Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.}

Revelation 19:8

8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

1 Samuel 2:9

9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

Job 5:16

16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.

Psalms 107:42

Jeremiah 2:23

23 Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.

Jeremiah 2:26

26 [Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,

Matthew 5:20

20 { Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.}

Matthew 20:13

13 { At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?}

Matthew 26:50

50 { Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.}

Acts 5:2-11

2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? 4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. 5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. 6 Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. 7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. 8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. 9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. 10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.

Acts 8:20-23

20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

Romans 3:19

19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:

Titus 3:11

11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

Psalms 37:12

12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.

Psalms 112:10

Daniel 3:20

20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

Matthew 8:12

12 { filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.}

Matthew 12:29

29 { Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.}

Matthew 13:42

42 { et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.}

Matthew 13:50

50 { et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.}

Matthew 24:51

51 { et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.}

Matthew 25:30

30 { Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.}

Luke 13:28

28 { Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.}

John 21:18

18 { Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.}

Acts 7:54

54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

Acts 21:11

11 { Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.}

2 Thessalonians 1:9

9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:

2 Peter 2:4

4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.

2 Peter 2:17

17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.

Jude 1:6

6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.

Jude 1:13

13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum.

Revelation 21:27

27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

Matthew 7:13-14

13 { Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.} 14 { Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!}

Matthew 20:16

16 { Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.}

Matthew 24:22

22 { Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.}

Luke 13:23-24

23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24 { Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.}

2 Peter 1:10

10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.

Revelation 17:14

14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

Psalms 2:2

2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.

Psalms 41:6

6 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,

Psalms 56:5-7

5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. 6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. 7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

Psalms 57:6

6 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

Psalms 59:3

3

Isaiah 29:21

21 qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.

Jeremiah 18:18

18 Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.]

Jeremiah 20:10

10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

Mark 12:13-17

13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? 15 { Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.} 16 { At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.} 17 { Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.}

Luke 11:53-54

53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, 54 insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

Luke 20:20-26

20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? 24 { ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.} 25 { Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.} 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.

Hebrews 12:3

3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

Deuteronomy 33:9

9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

1 Kings 22:14

14 Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.

Job 32:21-22

21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]

Psalms 5:9

9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

Psalms 12:2

2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?

Psalms 55:21

Proverbs 29:5

5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.

Isaiah 59:13-15

13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. 14 Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. 15 Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.

Jeremiah 9:3-5

3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. 4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. 5 Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt.

Ezekiel 33:30-31

30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. 31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Micah 3:9-12

9 Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis: 10 qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. 11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.]

Malachi 2:6

6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.

Malachi 2:9

9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.

Matthew 16:11-12

11 { Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum?} 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

Matthew 22:24

24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

Matthew 22:26

26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.

Matthew 26:18

18 { At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.}

Matthew 26:49

49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

Mark 3:6

6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

Mark 8:15

15 { Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.}

Mark 10:17

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?

Mark 12:14

14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?

Luke 7:40

40 { Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.}

Luke 20:21

21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.

John 7:18

18 { Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.}

John 14:6

6 { Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.}

John 18:37

37 { Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.}

2 Corinthians 2:17

17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.

2 Corinthians 4:2

2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.

2 Corinthians 5:16

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

Galatians 1:10

10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

Galatians 2:6

6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.

1 Thessalonians 2:4

4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.

James 3:17

17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

1 John 5:20

20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.

Deuteronomy 17:14-15

14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: 15 eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.

Ezra 4:13

13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.

Ezra 7:24

24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.

Nehemiah 5:4

4 Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:

Nehemiah 9:37

37 Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra: et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam: et in tribulatione magna sumus.

Jeremiah 42:2-3

2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur: 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.

Jeremiah 42:20

20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.

Matthew 17:25

25 (17:24) Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?

Luke 2:1

1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.

Luke 3:1

1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

John 19:12-15

12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. 13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. 14 Erat enim parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. 15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem.

Acts 5:37

37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.

Acts 17:7

7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.

Acts 25:8

8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.

Acts 28:22

22 Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.

Romans 13:6-7

6 Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. 7 Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.

Matthew 16:1-4

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. 2 { At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.} 3 { Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.} 4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

Matthew 19:3

3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?

Mark 2:8

8 { Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?}

Mark 12:5

5 { Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.}

Luke 5:22

22 { Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?}

Luke 9:47

47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

Luke 10:25

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?

Luke 20:23

23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?

John 2:25

25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

John 8:6

6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.

Acts 5:9

9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.

Matthew 18:28

28 { Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.}

Matthew 20:2

2 { Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.}

Revelation 6:6

6 Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris.

Luke 20:24

24 { ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.}

Proverbs 24:21

21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:

Daniel 3:16-18

16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. 17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. 18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

Daniel 6:10-11

10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. 11 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.

Daniel 6:20-23

20 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? 21 Et Daniel regi respondens ait: Rex, in æternum vive! 22 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. 23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

Malachi 1:6-8

6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? 7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. 8 Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.

Malachi 3:8-10

8 Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis. 9 Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. 10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas cæli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam:

Matthew 4:10

10 { Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.}

Matthew 17:25-27

25 (17:24) Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 26 (17:25) Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. 27 { (17:26) Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.}

Matthew 22:37

37 { Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.}

Luke 23:2

2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

Acts 4:19

19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

Acts 5:29

29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Romans 13:7

7 Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.

1 Peter 2:13-17

13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.

Proverbs 26:4-5

4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. 5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

Matthew 10:16

16 { Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.}

Matthew 22:33

33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.

Matthew 22:46

46 { Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.}

Mark 12:12

12 Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

Luke 21:15

15 { ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.}

Acts 6:10

10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.

Colossians 4:6

6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

Matthew 3:7

7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?

Matthew 16:6

6 { Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.}

Mark 12:18-27

18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24 { Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?} 25 { Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.} 26 { De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?} 27 { Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.}

Luke 20:27-40

27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32 Novissime omnium mortua est et mulier. 33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. 34 { Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:} 35 { illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:} 36 { neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.} 37 { Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.} 38 { Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.} 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

Acts 4:1

1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,

Acts 5:17

17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo:

Acts 23:6-8

6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. 7 Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. 8 Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur.

1 Corinthians 15:12-14

12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:

2 Timothy 2:18

18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

Genesis 38:8

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

Genesis 38:11

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

Deuteronomy 25:5-10

5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. 8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere: 9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. 10 Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.

Ruth 1:11

11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?

Matthew 7:21

21 { Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.}

Matthew 22:16

16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:

Matthew 22:36

36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?

Mark 12:19

19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

Luke 6:46

46 { Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?}

Luke 20:28

28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.

Mark 12:19-23

19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.

Luke 20:29-33

29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32 Novissime omnium mortua est et mulier. 33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.

Hebrews 9:27

27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:

Genesis 18:14

14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

Job 19:25-27

25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.

Psalms 16:9-11

9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; 10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. 11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.

Psalms 17:15

15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

Psalms 49:14-15

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

Psalms 73:25-26

Isaiah 25:8

8 Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]

Isaiah 26:19

19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

Isaiah 57:1-2

1 [Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. 2 Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.

Jeremiah 32:17

17 [Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:

Daniel 12:2-3

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. 3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

Hosea 13:14

14 De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Luke 1:37

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Luke 24:44-47

44 { Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.} 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,

John 20:9

9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

Acts 26:8

8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?

Romans 15:4

4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Philippians 3:21

21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

Psalms 103:20

20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ:

Zechariah 3:7

7 [Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.

Matthew 13:43

43 { Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.}

Matthew 18:10

10 { Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.}

Matthew 24:38

38 { sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,}

Mark 12:24-25

24 { Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?} 25 { Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.}

Luke 17:27

27 { edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.}

Luke 20:34-36

34 { Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:} 35 { illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:} 36 { neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.}

John 5:28-29

28 { Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:} 29 { et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.}

1 Corinthians 7:29-31

29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.

1 John 3:1-2

1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.

Revelation 5:9-11

9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: 10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram. 11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium,

Revelation 19:10

10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.

Matthew 9:13

13 { Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.}

Matthew 12:3

3 { At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:}

Matthew 12:7

7 { Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:}

Matthew 21:16

16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?

Matthew 21:42

42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?]

Exodus 3:6

6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.

Exodus 3:15-16

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. 16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

Luke 20:37-38

37 { Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.} 38 { Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.}

Acts 7:32

32 { Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.}

Hebrews 11:16

16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.

Matthew 7:28-29

28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

Matthew 22:22

22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

Mark 6:2

2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?

Mark 12:17

17 { Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.}

Luke 2:47

47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.

Luke 4:22

22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?

John 7:46

46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

Isaiah 41:5-7

5 Viderunt insulæ, et timuerunt; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. 6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare. 7 Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.]

Matthew 12:14

14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

Matthew 25:3-5

3 { sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:} 4 { prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.} 5 { Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.}

Mark 12:28-31

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29 { Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:} 30 { et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.} 31 { Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.}

John 11:47-50

47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

Acts 5:24-28

24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. 25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. 26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28 dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

Acts 19:23-28

23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum: 25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27 Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. 28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.

Acts 21:28-30

28 Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. 30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.

Matthew 22:18

18 { Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?}

Mark 10:2

2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.

Luke 7:30

30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

Luke 10:25-37

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? 26 { At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?} 27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. 28 { Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.} 29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? 30 { Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.} 31 { Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.} 32 { Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.} 33 { Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.} 34 { Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.} 35 { Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.} 36 { Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?} 37 { At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.}

Luke 11:45-46

45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. 46 { At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.}

Luke 11:52

52 { Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.}

Luke 14:3

3 { Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare?}

Titus 3:13

13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

Hosea 8:12

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

Matthew 5:19-20

19 { Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.} 20 { Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.}

Matthew 15:6

6 { et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.}

Matthew 23:23-24

23 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere.} 24 { Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.}

Mark 12:28-33

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29 { Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:} 30 { et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.} 31 { Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.} 32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.

Luke 11:42

42 { Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.}

Deuteronomy 6:5

5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

Deuteronomy 10:12

12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:

Deuteronomy 30:6

6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.

Mark 12:29-30

29 { Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:} 30 { et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.}

Mark 12:33

33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.

Luke 10:27

27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.

Romans 8:7

7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.

Hebrews 10:16-17

16 { Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:} 17 { et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.}

1 John 5:2-5

2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?

Leviticus 19:18

18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. 19 { honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.}

Mark 12:31

31 { Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.}

Romans 13:9-10

9 { Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.} 10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Romans 15:2

2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.

Galatians 5:14

14 { Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.}

Galatians 6:10

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

James 2:8

8 { Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:}

Matthew 7:12

12 { Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.}

John 1:17

17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

Romans 3:19-21

19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.

Romans 13:9

9 { Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.}

1 Timothy 1:5

5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

1 John 4:7-11

7 Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. 8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. 10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. 11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere.

1 John 4:19-21

19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. 20 Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? 21 Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Matthew 22:15

15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

Matthew 22:34

34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:

Mark 12:35-37

35 { Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?} 36 { Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.} 37 { Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.}

Luke 20:41-44

41 { Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?} 42 { et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,} 43 { donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.} 44 { David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?}

Isaiah 7:13-14

13 Et dixit: [Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? 14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

Isaiah 9:6-7

6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. 7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.]

Isaiah 11:1-4

1 [Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. 2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; 3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; 4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.

Jeremiah 23:5-6

5 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. 6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

Ezekiel 34:23-24

23 [Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum.

Amos 9:11

11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,

Matthew 1:1

1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.

Matthew 2:4-6

4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: 6 [Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]

Matthew 9:27

27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.

Matthew 14:33

33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.

Matthew 16:13-17

13 { Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?} 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 { Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?} 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17 { Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.}

Matthew 21:9

9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.

Luke 1:69-70

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:

John 1:49

49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.

John 6:68-69

68 (6:69) Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: 69 (6:70) et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

John 7:41-42

41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? 42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?

John 20:28

28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.

Acts 13:22-23

22 { et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.} 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,

Philippians 2:9-11

9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Philippians 3:7-10

7 Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: 11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

1 Peter 2:4-7

4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: 5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. 6 { Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.} 7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,

Revelation 5:12-14

12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. 13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. 14 Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.

2 Samuel 23:2

2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.

Mark 12:36

36 { Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.}

Luke 2:26-27

26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,

Acts 1:16

16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:

Acts 2:30-31

30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

Hebrews 3:7

7 { Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,}

2 Peter 1:21

21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

Revelation 1:10

10 fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,

Revelation 4:2

2 Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens.

Genesis 3:15

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]

Psalms 2:8-9

8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. 9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

Psalms 21:9

9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

Psalms 110:1

1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.

Isaiah 63:1-6

1 [Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? 3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. 4 Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit. 5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. 6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.]

Acts 2:34-35

34 { Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,} 35 { donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.]}

1 Corinthians 1:2

2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

1 Corinthians 15:25

25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

Philippians 3:8

8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

Hebrews 1:13

13 { Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?}

Hebrews 10:12-13

12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

Revelation 19:19-20:3

19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.

Revelation 20:11-15

11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. 14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. 15 Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.

John 8:58

58 { Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.}

Romans 1:3-4

3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:

Romans 9:5

5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.

Philippians 2:6-8

6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

1 Timothy 3:16

16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Hebrews 2:14

14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:

Revelation 22:16

16 { Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.}

Job 32:15-16

15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:

Isaiah 50:2-9

2 Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. 3 Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.] 4 [Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. 5 Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. 6 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. 7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. 8 Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me. 9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos.

Matthew 21:27

27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

Mark 12:34

34 { Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.}

Luke 13:17

17 Et cum hæc diceret, erubescant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriosæ fiebant ab eo.

Luke 14:6

6 Et non poterant ad hæc respondere illi.

Luke 20:40

40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

John 8:7-9

7 { Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.} 8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.

Acts 4:14

14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.