Psalms 65:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:

Genesis 8:22

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

Exodus 15:14-16

14 Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. 15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. 16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

Deuteronomy 4:19

19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.

Joshua 2:9-11

9 Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ. 10 Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. 11 Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum.

Job 38:12

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?

Psalms 2:8

8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

Psalms 19:5

5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

Psalms 48:5-6

5 Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam. 6 Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me.

Psalms 65:13

13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

Psalms 66:3

3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

Psalms 74:16

Psalms 104:20-23

20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.

Psalms 126:2

2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,

Psalms 135:9

9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 136:8

8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.

Psalms 148:3

3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.

Habakkuk 3:3-19

3 Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. 4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus. 5 Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. 6 Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. 7 Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ; turbabuntur pelles terræ Madian. 8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio. 9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es; fluvios scindes terræ. 10 Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit. 11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ. 12 In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes. 13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. 14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. 15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. 16 Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. 17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. 18 Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo. 19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.]

Acts 5:38-39

38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.

Revelation 11:13

13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.