Psalms 69:13 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 24:27
27 dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
1 Samuel 25:8
8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
Esther 5:2
2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quæ accedens, osculata est summitatem virgæ ejus.
Esther 5:6
6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esther 7:2
2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Psalms 32:6
6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Psalms 40:10-11
Psalms 51:1
1 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Psalms 55:16-17
Psalms 91:15
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
Psalms 98:3
3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
Isaiah 49:8
8 [Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas;
Isaiah 55:6
6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
Micah 7:20
20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]
Matthew 26:36-46
36 { Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.}
37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
38 { Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.}
39 { Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.}
40 { Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?}
41 { Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.}
42 { Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.}
43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
45 { Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.}
46 { Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.}
Luke 1:72
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
Luke 22:44
44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
John 17:1-26
1 { Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:}
2 { sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.}
3 { Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.}
4 { Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:}
5 { et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.}
6 { Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.}
7 { Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:}
8 { quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.}
9 { Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:}
10 { et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.}
11 { Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.}
12 { Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.}
13 { Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.}
14 { Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.}
15 { Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.}
16 { De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.}
17 { Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.}
18 { Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:}
19 { et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.}
20 { Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:}
21 { ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.}
22 { Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.}
23 { Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.}
24 { Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.}
25 { Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.}
26 { Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.}
Acts 13:32-33
Romans 15:8-9
2 Corinthians 6:2
2 { Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.}
Hebrews 5:7
7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
1 Peter 2:23
23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: