Psalms 69:14 Cross References - Clementine_Vulgate
Psalms 25:18-19
Psalms 35:19
Psalms 40:1-3
Psalms 42:2
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Psalms 42:7
Psalms 69:1-2
Psalms 69:15
Psalms 109:3
3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.
Psalms 109:21
Psalms 124:4-5
Psalms 144:7
7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
Jeremiah 38:6-13
6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum.
7 Audivit autem Abdemelech Æthiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin:
8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens:
9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate.
10 Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.
11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quæ erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua quæ computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.
12 Dixitque Abdemelech Æthiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et hæc scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,
13 et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.
Lamentations 3:55
55 Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
Mark 14:34-42
34 { Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.}
35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
36 { Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.}
37 { Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?}
38 { vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.}
39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
41 { Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.}
42 { Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.}
Mark 15:34
34 { Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?}
Luke 19:14
14 { Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.}
Luke 19:27
27 { Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.}