Exodus 24:17 Cross References - Vulgate

17 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel

Exodus 3:2

2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

Exodus 19:18

18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

Deuteronomy 4:24

24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator

Deuteronomy 4:36

36 de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis

Ezekiel 1:27

27 et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu

Nahum 1:6

6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo

Habakkuk 3:4-5

4 splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius 5 ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius

Hebrews 12:18

18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam

Hebrews 12:29

29 etenim Deus noster ignis consumens est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.