Genesis 24 Cross References - Vulgate

1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei 2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum 3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito 4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac 5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es 6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum 7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo 8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc 9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc 10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor 11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit 12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham 13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam 14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo 15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula 16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur 17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua 18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum 19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant 20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit 21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non 22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem 23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum 24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor 25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum 26 inclinavit se homo et adoravit Dominum 27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei 28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat 29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons 30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae 31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis 32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo 33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere 34 at ille servus inquit Abraham sum 35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos 36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat 37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito 38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo 39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier 40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei 41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi 42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo 43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua 44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei 45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere 46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos 47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus 48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius 49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram 50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui 51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus 52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum 53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit 54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum 55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur 56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum 57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem 58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam 59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius 60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum 61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum 62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul 64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo 65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se 66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac 67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

Genesis 12:2

2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus

Genesis 13:2

2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri

Genesis 18:11

11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria

Genesis 21:5

5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

Genesis 24:35

35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos

Genesis 25:20

20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban

Genesis 49:25

25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae

1 Kings 1:1

1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat

Psalms 112:1-3

1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis 2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur 3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

Proverbs 10:22

22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

Isaiah 51:2

2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Luke 1:7

7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

Galatians 3:9

9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham

Ephesians 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

1 Timothy 4:8

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

Genesis 15:2

2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer

Genesis 24:9-10

9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc 10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

Genesis 39:4-6

4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant 5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam 6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

Genesis 39:8-9

8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua 9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

Genesis 44:1

1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci

Genesis 47:29

29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto

1 Chronicles 29:24

24 sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi

1 Timothy 5:17

17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina

Genesis 6:2

2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

Genesis 6:4

4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

Genesis 10:15-19

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 17 Eveum et Araceum Sineum 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

Genesis 14:19

19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

Genesis 14:22

22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

Genesis 21:23

23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena

Genesis 26:28-31

28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus 29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini 30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum 31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum

Genesis 26:34-35

34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci 35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

Genesis 27:46-28:2

46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere

Genesis 28:8

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus

Genesis 31:44-53

44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te 45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum 46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum 47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae 48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis 49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis 50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit 51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te 52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans 53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac

Genesis 50:25

25 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto

Exodus 20:7

7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

Exodus 22:11

11 iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur

Exodus 23:13

13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro

Exodus 34:16

16 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos

Leviticus 19:12

12 non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

Numbers 5:21

21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

Deuteronomy 6:13

13 cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis

Deuteronomy 7:3-4

3 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo 4 quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito

Deuteronomy 10:20

20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius

Joshua 2:12

12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum

1 Samuel 20:17

17 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum

2 Kings 19:15

15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram

2 Chronicles 2:12

12 et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi

Nehemiah 9:6

6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat

Nehemiah 13:25

25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens

Psalms 115:15

15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

Isaiah 45:23

23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua

Isaiah 48:1

1 audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia

Isaiah 65:16

16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris

Jeremiah 4:2

2 et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt

Jeremiah 10:11

11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt

Jeremiah 12:16

16 et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal aedificabuntur in medio populi mei

Zephaniah 1:5

5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom

1 Corinthians 7:39

39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino

2 Corinthians 6:14-17

14 nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras 15 quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus 17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

Hebrews 6:16

16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum

Genesis 11:25-12:1

25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias

Genesis 12:7

7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

Genesis 22:20-23

20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo 21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum 22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph 23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham

Genesis 28:2

2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui

Genesis 24:58

58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam

Exodus 9:2

2 quod si adhuc rennuis et retines eos

Proverbs 13:16

16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

Galatians 5:1

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri

Hebrews 10:39

39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Hebrews 11:9

9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem

Hebrews 11:13-16

13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram 14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere 15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi 16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem

2 Peter 2:20-22

20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Genesis 12:1-7

1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi 2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus 3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae 4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran 5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam 6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra 7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

Genesis 13:15

15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum

Genesis 15:18

18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten

Genesis 17:8

8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

Genesis 22:16-18

16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito 17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum 18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae

Genesis 26:3-4

3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo 4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae

Genesis 26:24

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham

Exodus 13:5

5 cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto

Exodus 23:20-23

20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo 22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo

Exodus 32:13

13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

Exodus 33:2

2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum

Numbers 14:16

16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine

Numbers 14:30

30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun

Numbers 32:11

11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

Deuteronomy 1:8

8 en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos

Deuteronomy 34:4

4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

Joshua 1:6

6 confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis

Judges 2:1

1 ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum

Ezra 1:2

2 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea

Psalms 32:8

8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo

Psalms 34:7

7 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos

Psalms 73:24

24 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

Psalms 103:20

20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

Proverbs 3:5-6

5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Isaiah 63:9

9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi

Daniel 2:44

44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

Jonah 1:9

9 et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam

Acts 7:5

5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium

Hebrews 1:14

14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

Revelation 11:13

13 et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli

Genesis 24:4-6

4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac 5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es 6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum

Numbers 30:5

5 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

Numbers 30:8

8 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

Joshua 2:17-20

17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos 18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam 19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit 20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos

Joshua 9:20

20 sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus

John 8:32

32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos

Acts 7:2

2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram

Genesis 24:2

2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

Genesis 11:31

31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi

Genesis 27:43

43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran

Genesis 29:1

1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem

Genesis 29:4-5

4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran 5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus

Genesis 39:22-23

22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat 23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

Deuteronomy 23:4

4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

Judges 3:8-10

8 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis 9 et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem 10 fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum

1 Chronicles 19:6

6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites

Acts 2:9

9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam

Genesis 24:13-20

13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam 14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo 15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula 16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur 17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua 18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum 19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant 20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit

Genesis 33:13-14

13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges 14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

Exodus 2:16

16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

1 Samuel 9:11

11 cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns

Proverbs 12:10

10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

John 4:7

7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere

Genesis 15:1

1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis

Genesis 17:7-8

7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te 8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

Genesis 24:27

27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

Genesis 24:42

42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo

Genesis 24:48

48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius

Genesis 27:10

10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur

Genesis 27:20

20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam

Genesis 28:13

13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo

Genesis 31:42

42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri

Genesis 32:9

9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi

Genesis 43:14

14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero

Exodus 3:6

6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

Exodus 3:15

15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

1 Kings 18:36

36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec

2 Kings 2:14

14 et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus

Nehemiah 1:11

11 obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis

Nehemiah 2:4

4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli

Psalms 37:5

5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet

Psalms 90:16-17

16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

Psalms 118:25

25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro

Psalms 122:6

6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te

Psalms 127:1

1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

Proverbs 3:6

6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Matthew 22:32

32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium

Philippians 4:6

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

1 Thessalonians 3:10-11

10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae 11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos

Genesis 24:11

11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit

Genesis 24:43

43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua

Genesis 29:9-10

9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat 10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur

Judges 5:11

11 ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum

Genesis 15:8

8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam

Genesis 24:44

44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei

Exodus 4:1-9

1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus 2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga 3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses 4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam 5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob 6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis 7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae 8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis 9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

Judges 6:17

17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me

Judges 6:37

37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel

Judges 7:13-15

13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit 14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius 15 cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian

Judges 18:5

5 rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum

1 Samuel 6:7-9

7 nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi 8 tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat 9 et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit

1 Samuel 10:2-10

2 cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo 3 cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini 4 cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum 5 post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes 6 et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium 7 quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est 8 et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias 9 itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa 10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

1 Samuel 14:8-10

8 et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis 9 si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos 10 si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum

1 Samuel 20:7

7 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius

2 Samuel 5:24

24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim

2 Samuel 20:9

9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum

2 Kings 20:8-11

8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini 9 cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus 10 et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus 11 invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus

Proverbs 19:14

14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

Isaiah 7:11

11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

Romans 1:10

10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos

Genesis 11:27

27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth

Genesis 11:29

29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae

Genesis 21:14

14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee

Genesis 24:24

24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor

Genesis 24:45

45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere

Genesis 29:9

9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat

Judges 6:36-40

36 dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es 37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel 38 factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit 39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens 40 fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra

Ruth 2:2

2 dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi

Ruth 2:17

17 collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios

Psalms 34:15

15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

Psalms 65:2

2 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

Psalms 145:18-19

18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

Proverbs 31:27

27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

Isaiah 58:9

9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest

Isaiah 65:24

24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

Daniel 9:20-23

20 cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israhel ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei 21 adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabrihel quem videram in visione principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini 22 et docuit me et locutus est mihi dixitque Danihel nunc egressus sum ut docerem te et intellegeres 23 ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellege visionem

Genesis 4:1

1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum

Genesis 26:7

7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

Genesis 39:6

6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

Numbers 31:17-18

17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis

Song of Songs 5:2

2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

Genesis 26:1-35

1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara 2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi 3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo 4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit 6 mansit itaque Isaac in Geraris 7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem 8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua 9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam 10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens 11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur 12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus 13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est 14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini 15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo 16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde 17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi 18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat 19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam 20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam 21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias 22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram 23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee 24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham 25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum 26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum 27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis 28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus 29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini 30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum 31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum 32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam 33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem

1 Kings 17:10

10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam

Isaiah 21:14

14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

Isaiah 30:25

25 et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres

Isaiah 35:6-7

6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine 7 et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci

Isaiah 41:17-18

17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos 18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

Isaiah 49:10

10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

John 4:9

9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis

Genesis 24:14

14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo

Proverbs 31:26

26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius

1 Peter 3:8

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

1 Peter 4:8-9

8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum 9 hospitales invicem sine murmuratione

Genesis 24:45-46

45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere 46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos

1 Peter 4:9

9 hospitales invicem sine murmuratione

Genesis 24:12

12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham

Genesis 24:56

56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum

2 Samuel 7:18-20

18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque 19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus 20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus

Psalms 34:1-6

1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo 2 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur 3 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter 4 quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me 5 respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur 6 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

Psalms 107:1

1 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia

Psalms 107:8

8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

Psalms 107:15

15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

Psalms 107:43

43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 116:1-7

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me 7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi

Luke 2:19

19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

Luke 2:51

51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo

Genesis 23:15-16

15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum 16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae

Genesis 24:30

30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae

Genesis 24:47

47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus

Exodus 32:2-3

2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me 3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron

Esther 5:1

1 { die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus}

Isaiah 3:19-23

19 et torques et monilia et armillas et mitras 20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures 21 et anulos et gemmas in fronte pendentes 22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus 23 et specula et sindones et vittas et theristra

Jeremiah 2:32

32 numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris

Ezekiel 16:11-12

11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum 12 et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo

1 Timothy 2:9-10

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

1 Peter 3:3

3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus

Genesis 22:20

20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo

Genesis 22:23

23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham

Genesis 24:15

15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula

Genesis 18:4-8

4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore 5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es 6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes 7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum 8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore

Judges 19:19-21

19 habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio 20 cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas 21 introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium

Isaiah 32:8

8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

Genesis 22:5

5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos

Genesis 24:52

52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

Exodus 4:31

31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Exodus 12:27

27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

Exodus 34:8

8 festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans

1 Chronicles 29:20

20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem

2 Chronicles 20:18

18 Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum

2 Chronicles 29:30

30 praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt

Nehemiah 8:6

6 et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram

Psalms 22:29

29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

Psalms 66:4

4 venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

Psalms 72:9

9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

Psalms 95:6

6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

Micah 6:6

6 quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos

Philippians 2:10

10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum

Genesis 9:26

26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius

Genesis 13:8

8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

Genesis 14:20

20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

Genesis 24:4

4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac

Genesis 24:21

21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non

Genesis 32:10

10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

Exodus 2:11

11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis

Exodus 2:13

13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

Exodus 18:10

10 et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti

Ruth 4:14

14 dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur nomen eius in Israhel

1 Samuel 25:32

32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum

1 Samuel 25:39

39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem

2 Samuel 18:28

28 clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem

1 Chronicles 29:10-13

10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum

Psalms 68:19

19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

Psalms 72:18-19

18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Psalms 98:3

3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Psalms 100:5

5 ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius

Proverbs 4:11-13

11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis 12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum 13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

Proverbs 8:20

20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

Micah 7:20

20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis

Luke 1:68

68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

John 1:17

17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

1 Timothy 1:17

17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

Genesis 24:55

55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur

Genesis 24:67

67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

Genesis 31:33

33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis

Genesis 24:60

60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum

Genesis 29:5

5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus

Genesis 29:13

13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris

Genesis 26:29

29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini

Judges 17:2

2 qui dixit matri suae mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino

Ruth 3:10

10 et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites

Proverbs 17:8

8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

Proverbs 18:16

16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit

Genesis 18:4

4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore

Genesis 19:2

2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus

Genesis 43:24

24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum

Judges 19:21

21 introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium

1 Samuel 25:41

41 quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei

Luke 7:44

44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

John 13:4-14

4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se 5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus 6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes 7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum 9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput 10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes 11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes 12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis 13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim 14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes

1 Timothy 5:10

10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est

Job 23:12

12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

Psalms 132:3-5

3 si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei 4 si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem 5 donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob

Proverbs 22:29

29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

Ecclesiastes 9:10

10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

John 4:14

14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam

John 4:31-34

31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca 32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis 33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare 34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

Ephesians 6:5-8

5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo 6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo 7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber

1 Timothy 6:2

2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare

Genesis 12:16

16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli

Genesis 24:1

1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei

Genesis 25:11

11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis

Genesis 26:12-14

12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus 13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est 14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini

Job 1:3

3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

Job 42:10-12

10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia 11 venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam 12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae

Psalms 18:35

35 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

Psalms 107:38

38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

Psalms 112:3

3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

Proverbs 22:4

4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

Genesis 11:29-30

29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae 30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos

Genesis 17:15-19

15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram 16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo 17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet 18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te 19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum

Genesis 18:10-14

10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi 11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria 12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo 13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus 14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

Genesis 21:1-7

1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est 2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus 3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac 4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus 5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac 6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi 7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni

Genesis 21:10

10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac

Genesis 25:5

5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac

Romans 4:19

19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae

Genesis 24:2-9

2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum 3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito 4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac 5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es 6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum 7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo 8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc 9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc

Genesis 27:46

46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere

Ezra 9:1-3

1 postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum 2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima 3 cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens

Genesis 12:1

1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi

Genesis 31:19

19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui

Genesis 24:5

5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

Genesis 5:22

22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

Genesis 5:24

24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

Genesis 6:9

9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit

Genesis 17:1

1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

Genesis 24:7

7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

Genesis 48:15

15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem

Exodus 23:20

20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

1 Kings 2:3

3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris

1 Kings 8:23

23 et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

2 Kings 20:3

3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

Psalms 1:3

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 16:8

8 benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

Psalms 91:11

11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

Daniel 3:28

28 { et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo}

Revelation 22:8

8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat

Revelation 22:16

16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina

Genesis 24:8

8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc

Deuteronomy 29:12

12 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum

Genesis 24:12-14

12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham 13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam 14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo

Genesis 24:31

31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis

Genesis 39:3

3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

Ezra 8:21

21 et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae

Psalms 90:17

17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

Acts 10:7-8

7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant 8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen

Acts 10:22

22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te

Genesis 2:22

22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam

Proverbs 16:33

33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Proverbs 18:22

22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino

1 Timothy 2:10

10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

Hebrews 13:2

2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis

1 Samuel 1:13-15

13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam 14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades 15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini

2 Samuel 7:27

27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac

Daniel 9:19

19 exaudi Domine placare Domine adtende et fac ne moreris propter temet ipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum

Daniel 9:23

23 ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellege visionem

Matthew 7:7

7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

Acts 4:24-33

24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri 29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum 30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu 31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia 32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia 33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

Acts 10:30

30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait

Acts 12:12-17

12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes 13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode 14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam 15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est 16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt 17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum

Romans 8:26

26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

Genesis 24:18-19

18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum 19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant

Genesis 24:22-24

22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem 23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum 24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor

Genesis 24:53

53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit

Psalms 45:9

9 filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo

Psalms 45:13-14

13 omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est 14 in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc

Isaiah 62:3-5

3 et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui 4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur 5 habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus

Ezekiel 16:10-13

10 et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et cinxi te bysso et indui te subtilibus 11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum 12 et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo 13 et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum

Ephesians 5:26-27

26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

Genesis 24:26-27

26 inclinavit se homo et adoravit Dominum 27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

Exodus 18:20

20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere

Psalms 48:14

14 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

Psalms 107:7

7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos

Proverbs 4:11

11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis

Isaiah 48:17

17 haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas

Numbers 20:17

17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos

Deuteronomy 2:27

27 transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram

Joshua 2:14

14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem

Proverbs 3:3

3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui

Genesis 24:28

28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat

Genesis 31:24

24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob

Genesis 31:29

29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius

2 Samuel 13:22

22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam

Psalms 118:23

23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris

Matthew 21:42

42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

Mark 12:11

11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

Acts 11:17

17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum

Genesis 20:15

15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita

2 Samuel 16:10

10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit

Genesis 24:26

26 inclinavit se homo et adoravit Dominum

Psalms 34:1-2

1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo 2 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur

Psalms 107:21-22

21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

Psalms 116:1-2

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo

Matthew 2:11

11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram

Acts 10:25-26

25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum

Genesis 24:10

10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

Genesis 24:22

22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

Exodus 3:22

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

Exodus 11:2

2 dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea

Exodus 12:35

35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

Deuteronomy 33:13-16

13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente 14 de pomis fructuum solis ac lunae 15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum 16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos

2 Chronicles 21:3

3 deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus

Ezra 1:6

6 universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt

Song of Songs 4:13

13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

Isaiah 39:2

2 laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

Genesis 24:59

59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius

Genesis 28:5-6

5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae 6 videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan

Genesis 45:24

24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via

2 Samuel 18:19

19 Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius

2 Samuel 18:27-28

27 speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit 28 clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem

Ecclesiastes 7:10

10 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

Luke 8:38-39

38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens 39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus

Genesis 4:3

3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino

Leviticus 25:29

29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

Judges 14:8

8 et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis

Genesis 45:9-13

9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris 10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides 11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides 12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos 13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me

Joshua 1:8

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Proverbs 25:25

25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

Isaiah 48:15

15 ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius

Psalms 45:10-11

10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui 11 et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum

Luke 1:38

38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

Genesis 24:50

50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui

Genesis 35:8

8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus

Numbers 11:12

12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum

1 Thessalonians 2:5

5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est

Genesis 1:28

28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

Genesis 9:1

1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram

Genesis 17:16

16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo

Genesis 22:17

17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum

Genesis 28:3

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum

Genesis 48:15-16

15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem 16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram

Genesis 48:20

20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen

Leviticus 25:46

46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

Deuteronomy 21:19

19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii

Ruth 4:11-12

11 respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem 12 fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Iudae de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella

Daniel 7:10

10 fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt

Genesis 2:24

24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

Genesis 31:34

34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

1 Samuel 30:17

17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant

Esther 8:10

10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent

Esther 8:14

14 egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in Susis

Psalms 45:10

10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

Genesis 12:9

9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem

Genesis 16:14

14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad

Genesis 20:1

1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris

Psalms 1:2

2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

Psalms 77:11-12

11 Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus 12 tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam

Psalms 104:34

34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

Psalms 119:15

15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

Psalms 119:27

27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

Psalms 119:48

48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

Psalms 139:17-18

17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum 18 dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum

Psalms 143:5-6

5 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum 6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

Psalms 145:5

5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

Joshua 15:18

18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

Judges 1:14

14 quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes

Genesis 20:16

16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam

1 Corinthians 11:5-6

5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum

1 Corinthians 11:10

10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos

1 Timothy 2:9

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa

Mark 6:30

30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant

Genesis 2:22-24

22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

Genesis 18:6

6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes

Genesis 18:9-10

9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est 10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi

Genesis 23:1-2

1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis 2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam

Genesis 29:18

18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis

Genesis 37:35

35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu

Genesis 38:12

12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas

Song of Songs 8:2

2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

Isaiah 54:1-5

1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus 2 dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida 3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit 4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius 5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur

2 Corinthians 11:1-2

1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me 2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

Ephesians 5:22-33

22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus 25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

1 Thessalonians 4:13

13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

1 Thessalonians 4:15

15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.