Genesis 40:20 Cross References - Vulgate

20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

Genesis 21:8

8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius

Genesis 40:13

13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras

Genesis 40:19

19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

2 Kings 25:27

27 factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere

Esther 1:3

3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se

Job 3:1

1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo

Matthew 14:6

6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi

Matthew 18:23-25

23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis 24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta 25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

Matthew 25:19

19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis

Mark 6:21

21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae

Luke 16:1-2

1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius 2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.