Genesis 41 Cross References - Vulgate

1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium 2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus 3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus 4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao 5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae 6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur 7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem 8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur 9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum 10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum 12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia 13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce 14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei 15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere 16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni 17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis 18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant 19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim 20 quae devoratis et consumptis prioribus 21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus 22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae 23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula 24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat 25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni 26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt 27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis 28 qui hoc ordine conplebuntur 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram 31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo 32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur 33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia 37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius 38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit 39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero 40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam 41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti 42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit 43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti 44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti 45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti 46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti 47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti 48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est 49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet 50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos 51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei 52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae 53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto 54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis 55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite 56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames 57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent

Genesis 20:3

3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum

Genesis 29:14

14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius

Genesis 31:21

21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad

Genesis 37:5-10

5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit 6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi 7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum 8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit 9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me 10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram

Genesis 40:5

5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi

Exodus 1:22

22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

Exodus 4:9

9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

Deuteronomy 11:10

10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae

Judges 7:13-14

13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit 14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius

Esther 6:1

1 noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur

Job 33:15-16

15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo 16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

Isaiah 19:5

5 et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur

Ezekiel 29:3

3 loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum

Ezekiel 29:9

9 et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci

Daniel 2:1-3

1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo 2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege 3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim

Daniel 4:5-18

5 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me 6 et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi 7 tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi 8 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum 9 Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra 10 visio capitis mei in cubili meo videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo eius nimia 11 magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae 12 folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro 13 videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit 14 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius 15 verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae 16 cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum 17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo 18 hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est

Daniel 7:1-8

1 anno primo Balthasar regis Babylonis Danihel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone conprehendit summatimque perstringens ait 2 videbam in visione mea nocte et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno 3 et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se 4 prima quasi leaena et alas habebat aquilae aspiciebam donec evulsae sunt alae eius et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor eius datum est ei 5 et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei surge comede carnes plurimas 6 post hoc aspiciebam et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei 7 post hoc aspiciebam in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam et habebat cornua decem 8 considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia

Matthew 27:19

19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

Isaiah 19:6

6 et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet

Genesis 41:4

4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

Genesis 41:20-21

20 quae devoratis et consumptis prioribus 21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

1 Kings 3:15

15 igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis

Deuteronomy 32:14

14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum

Ezekiel 17:10

10 ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet

Ezekiel 19:12

12 et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam

Hosea 13:15

15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis

Genesis 37:5

5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit

Genesis 40:6

6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes

Genesis 40:8

8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

Exodus 7:11

11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter

Exodus 7:22

22 feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus

Exodus 8:7

7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti

Exodus 8:18-19

18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis 19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

Exodus 9:11

11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti

Leviticus 19:31

31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester

Leviticus 20:6

6 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui

Deuteronomy 18:9-14

9 quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium 10 nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus 11 ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem 12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo 13 perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo 14 gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es

Job 5:12-13

12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

Psalms 25:14

14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

Isaiah 8:19

19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

Isaiah 19:3

3 et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos

Isaiah 19:11-13

11 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum 12 ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum 13 stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius

Isaiah 29:14

14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur

Isaiah 47:12-13

12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior 13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi

Daniel 1:20

20 et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius

Daniel 2:1-11

1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo 2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege 3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim 4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus 5 et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur 6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi 7 responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus 8 respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo 9 si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini 10 respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo 11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio

Daniel 2:27-28

27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi 28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

Daniel 4:5

5 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me

Daniel 4:7

7 tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi

Daniel 4:19

19 tunc Danihel cuius nomen Balthasar coepit intra semet ipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum respondens autem rex ait Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te respondit Balthasar et dixit domine mi somnium his qui te oderunt et interpretatio eius hostibus tuis sit

Daniel 5:6-8

6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur 7 exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit 8 tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi

Daniel 5:11

11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex

Daniel 7:28

28 hucusque finis verbi ego Danihel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi

Daniel 8:27

27 et ego Danihel langui et aegrotavi per dies cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur

Habakkuk 3:16

16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

Matthew 2:1

1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam

Acts 7:22

22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis

Acts 17:18

18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis

1 Corinthians 1:19

19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo

1 Corinthians 3:18-20

18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

Genesis 40:1-3

1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo 2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus 3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph

Genesis 40:14

14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

Genesis 40:23

23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui

Genesis 37:36

36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

Genesis 39:20

20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

Genesis 40:5-8

5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi 6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes 7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra 8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

Genesis 39:1

1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

Genesis 40:12-19

12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt 13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras 14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere 15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum 16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum 17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo 18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt 19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

Genesis 40:12

12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt

Genesis 40:20-22

20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis 21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum 22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

Jeremiah 1:10

10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes

Ezekiel 43:3

3 et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam

Exodus 10:16

16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos

1 Samuel 2:7-8

7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

2 Samuel 19:24

24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace

2 Kings 25:29

29 et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae

Esther 4:1-4

1 quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui 2 et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare 3 in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus 4 ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit

Esther 5:1

1 { die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus}

Psalms 105:19-22

19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 20 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 21 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

Psalms 113:7-8

7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

Isaiah 61:3

3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

Isaiah 61:10

10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis

Jeremiah 52:32-33

32 et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone 33 et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae

Daniel 2:25

25 tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet

Genesis 41:9-13

9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum 10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum 12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia 13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

Daniel 5:12

12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit

Daniel 5:16

16 porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris

Genesis 37:14

14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem

Numbers 12:6

6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum

2 Kings 6:27

27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit

Daniel 2:18-23

18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis 19 tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli 20 et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt 21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam 22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est 23 tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis

Daniel 2:28-30

28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt 29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt 30 mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires

Daniel 2:47

47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

Daniel 4:2

2 signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare

Luke 19:42

42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis

Acts 3:7

7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae

Acts 3:12

12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare

Acts 14:14-15

14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

1 Corinthians 15:10

10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

2 Corinthians 3:5

5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est

Jeremiah 24:1-3

1 ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem 2 calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quae comedi non poterant eo quod essent malae 3 et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod sint malae

Jeremiah 24:5

5 haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum

Jeremiah 24:8

8 et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti

Psalms 37:19

19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

Isaiah 9:20

20 et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

Ezekiel 3:3

3 et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce

Revelation 10:9-10

9 et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel 10 et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus

Genesis 41:6

6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur

2 Kings 19:26

26 et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem

Psalms 129:6-7

6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet 7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens

Hosea 8:7

7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

Hosea 9:16

16 percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum

Genesis 41:8

8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

Exodus 8:19

19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

Genesis 41:16

16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

Exodus 9:14

14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra

Joshua 11:6

6 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus igne conbures

Psalms 98:2

2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

Isaiah 41:22-23

22 accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis 23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul

Isaiah 43:9

9 omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere

Daniel 2:28-29

28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt 29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt

Daniel 2:45

45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

Amos 3:7

7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

Matthew 24:40

40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur

Mark 13:23

23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia

Ephesians 1:17

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius

Revelation 4:1

1 post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec

Genesis 2:24

24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

Genesis 40:18

18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt

Genesis 41:2

2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus

Genesis 41:5

5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae

Genesis 41:29

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti

Genesis 41:47

47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti

Genesis 41:53

53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto

Exodus 12:11

11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

Exodus 26:6

6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat

1 Corinthians 10:4

4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

1 John 5:7

7 quia tres sunt qui testimonium dant

2 Samuel 24:19

19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus

2 Kings 8:1

1 Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis

Genesis 41:25

25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni 26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt

Genesis 41:46-47

46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti 47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti

Genesis 41:49

49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

Genesis 41:21

21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

Genesis 41:27

27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis

Genesis 41:51

51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei

Genesis 41:54

54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis

Genesis 41:56

56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames

Genesis 47:13

13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan

2 Samuel 24:13

13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem

1 Kings 17:1

1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba

Psalms 105:16

16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

Proverbs 31:7

7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius

Isaiah 65:16

16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris

Luke 4:25

25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra

James 5:17

17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex

1 Samuel 5:6

6 adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius

Isaiah 24:20

20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

Genesis 37:7

7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum

Genesis 37:9

9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me

Numbers 23:19

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

Job 33:14-15

14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit 15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

Isaiah 14:24-27

24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi 25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur 26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes 27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

Isaiah 30:33

33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

Isaiah 46:10-11

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet 11 vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud

Matthew 24:35

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

Matthew 25:34

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

Matthew 25:41

41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

Mark 10:40

40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est

1 Corinthians 2:9

9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

2 Corinthians 13:1

1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum

Revelation 9:15

15 et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum

Genesis 41:39

39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

Exodus 18:19-22

19 sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum 20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere 21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos 22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere

Deuteronomy 1:13

13 date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes

Daniel 4:27

27 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis

Acts 6:3

3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus

Numbers 31:14

14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello

2 Kings 11:11-12

11 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem 12 produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex

2 Chronicles 34:12

12 qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae scientes organis canere

Nehemiah 11:9

9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

Job 5:20

20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

Psalms 33:19

19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

Proverbs 6:6-8

6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

Proverbs 22:3

3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

Proverbs 27:12

12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia

Luke 16:5

5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo

Genesis 41:48-49

48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est 49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

Genesis 45:6-7

6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti 7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis

Exodus 4:13

13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

Genesis 47:13-25

13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan 14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis 15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia 16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis 17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum 18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus 19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem 20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni 21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius 22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas 23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros 24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris 25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi

Joshua 22:30

30 quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt

2 Samuel 3:36

36 omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi

1 Kings 21:2

2 locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est

Psalms 105:19

19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

Proverbs 10:20

20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo

Proverbs 25:11

11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo

Acts 7:10

10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam

Numbers 27:18

18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum

Job 32:8

8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

Daniel 4:6

6 et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi

Daniel 4:8-9

8 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum 9 Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra

Daniel 4:18

18 hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est

Daniel 5:14

14 audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te

Daniel 6:3

3 igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo

Genesis 41:28

28 qui hoc ordine conplebuntur

Genesis 41:33

33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti

Genesis 39:4-6

4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant 5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam 6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

Genesis 45:8-9

8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti 9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris

Genesis 45:26

26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis

1 Samuel 10:1

1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

Job 31:27

27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo

Psalms 2:12

12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

Proverbs 22:29

29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

Daniel 2:46-48

46 tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei 47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc 48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

Daniel 5:29

29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno

Genesis 39:5

5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

Genesis 39:22

22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

Genesis 41:44

44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

Genesis 42:6

6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

Esther 10:3

3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent

Proverbs 17:2

2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet

Daniel 2:7-8

7 responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus 8 respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo

Daniel 4:2-3

2 signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare 3 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem

Matthew 28:18

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

Philippians 2:9-11

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Esther 3:10

10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum

Esther 3:12

12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo

Esther 6:7-12

7 respondit homo quem rex honorare cupit 8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum 9 et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare 10 dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quae locutus es praetermittas 11 tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare 12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite

Esther 8:2

2 tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam

Esther 8:8

8 scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet contradicere

Esther 8:10

10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent

Esther 8:15

15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque laetata est

Proverbs 1:9

9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo

Proverbs 31:22

22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius

Proverbs 31:24

24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

Song of Songs 1:10

10 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia

Ezekiel 16:10-11

10 et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et cinxi te bysso et indui te subtilibus 11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum

Ezekiel 27:7

7 byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum

Daniel 2:46-47

46 tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei 47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

Daniel 5:7

7 exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit

Luke 15:22

22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes

Luke 19:16-19

16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit 17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates 18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas 19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates

Genesis 42:30

30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae

Genesis 42:33

33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite

Genesis 45:8

8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti

Esther 6:8-9

8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum 9 et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare

Philippians 2:10

10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum

Exodus 11:7

7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel

Psalms 105:22

22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

Genesis 14:18

18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

Genesis 46:20

20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim

Exodus 2:16

16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

2 Samuel 8:18

18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant

2 Samuel 20:26

26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David

Ezekiel 30:17

17 iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur

Luke 2:1

1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis

Acts 11:28

28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio

Genesis 37:2

2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo

Numbers 4:3

3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis

1 Samuel 16:21

21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger

2 Samuel 5:4

4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit

1 Kings 12:6

6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo

1 Kings 12:8

8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi

Daniel 1:19

19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis

Luke 3:23

23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli

Luke 21:36

36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

Jude 1:24

24 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione

Genesis 26:12

12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

Psalms 72:16

16 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

Genesis 41:34-36

34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

Genesis 47:21

21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius

Genesis 22:17

17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum

Judges 6:5

5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes

Judges 7:12

12 Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris

1 Samuel 13:5

5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven

Job 1:3

3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

Psalms 78:27

27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

Jeremiah 33:22

22 sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos

Genesis 41:45

45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

Genesis 48:5

5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi

Genesis 41:30

30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

Genesis 48:13-14

13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum 14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus

Genesis 48:18-20

18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius 19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes 20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen

Deuteronomy 33:17

17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse

Psalms 30:5

5 quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus

Psalms 30:11

11 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

Psalms 45:10

10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

Isaiah 57:16

16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam

Genesis 17:6

6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur

Genesis 28:3

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum

Genesis 29:32-35

32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

Genesis 30:6-13

6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan 7 rursumque Bala concipiens peperit alterum 8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim 9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit 10 qua post conceptum edente filium 11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad 12 peperit quoque Zelpha alterum 13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser

Genesis 48:16-19

16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram 17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse 18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius 19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes

Genesis 49:22

22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum

Genesis 50:23

23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph

Psalms 105:17-18

17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 18 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

Isaiah 40:1-2

1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis

Amos 6:6

6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

Genesis 41:29-31

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram 31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo

Psalms 73:20

20 et ego insipiens et nescius

Luke 16:25

25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Genesis 41:3-4

3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus 4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

Genesis 41:6-7

6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur 7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

Genesis 42:2

2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia

Genesis 42:5-6

5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan 6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

Genesis 43:1

1 interim fames omnem terram vehementer premebat

Genesis 45:11

11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides

Acts 7:11

11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri

Genesis 41:40-41

40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam 41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti

2 Kings 6:25-29

25 factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis 26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex 27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit 28 mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras 29 coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum

Jeremiah 14:1-6

1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis 2 luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit 3 maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua 4 propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua 5 nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba 6 et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba

Lamentations 4:3-10

3 GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto 4 DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis 5 HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora 6 VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus 7 ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores 8 HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum 9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae 10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei

Matthew 3:17

17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

Matthew 17:5

5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

John 1:14-16

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis 15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat 16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

Philippians 4:19

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

Colossians 1:19

19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

Genesis 47:14-24

14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis 15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia 16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis 17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum 18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus 19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem 20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni 21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius 22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas 23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros 24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris

Isaiah 23:17

17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae

Zechariah 5:3

3 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur

Luke 21:35

35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae

Acts 17:26

26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

Genesis 42:1

1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis

Genesis 42:5

5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan

Genesis 50:20

20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos

Deuteronomy 9:28

28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine

Psalms 105:16-17

16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.