John 1:25 Cross References - Vulgate

25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

Deuteronomy 18:15

15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

Deuteronomy 18:18

18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi

Daniel 9:24-26

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum 25 scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum 26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio

Matthew 21:23

23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem

John 1:20-22

20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus 21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non 22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso

Acts 4:5-7

5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali 7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

Acts 5:28

28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.