Luke 22:69 Cross References - Vulgate

69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

Psalms 110:1

1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

Daniel 7:13-14

13 aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum 14 et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus ac linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur

Matthew 22:44

44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

Matthew 26:64

64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli

Mark 14:62

62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

Mark 16:19

19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

Acts 2:34-36

34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis

Acts 7:55-56

55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei 56 et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei

Romans 8:34

34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

Ephesians 1:20-23

20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

Ephesians 4:8-10

8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia

Colossians 3:1

1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

Hebrews 8:1

1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

1 Peter 3:22

22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

Revelation 3:21

21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius

Revelation 22:1

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.