Luke 8:4 Cross References - Vulgate

4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem

Matthew 13:2-9

2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore 3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare 4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea 5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt 7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea 8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum 9 qui habet aures audiendi audiat

Mark 4:1-9

1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat 2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua 3 audite ecce exiit seminans ad seminandum 4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud 5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit 7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit 8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum 9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.