Luke 8:5 Cross References - Vulgate

5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud

Genesis 15:11

11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram

Psalms 119:118

118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum

Matthew 5:13

13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus

Matthew 13:3-4

3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare 4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea

Matthew 13:18-19

18 vos ergo audite parabolam seminantis 19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

Matthew 13:24-26

24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo 25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit 26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania

Matthew 13:37

37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis

Mark 4:2-4

2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua 3 audite ecce exiit seminans ad seminandum 4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud

Mark 4:15

15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum

Mark 4:26-29

26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica 29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis

Luke 8:11-12

11 est autem haec parabola semen est verbum Dei 12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant

Hebrews 2:1

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

James 1:23-24

23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.