Luke 8:6 Cross References - Vulgate

6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem

Jeremiah 5:3

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

Ezekiel 11:19

19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

Ezekiel 36:26

26 et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum

Amos 6:12

12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

Matthew 13:5-6

5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

Matthew 13:20-21

20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud 21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

Mark 4:5-6

5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit

Mark 4:16-17

16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

Luke 8:13

13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt

Romans 2:4-5

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

Hebrews 3:7-8

7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis 8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

Hebrews 3:15

15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.