Mark 10:36 Cross References - Vulgate

36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis

1 Kings 3:5-15

5 apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi 6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie 7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum 8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine 9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum 10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset 11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit 13 sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus 14 si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos 15 igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis

Mark 10:51

51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam

John 15:7

7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.