Mark 10:51 Cross References - Vulgate

51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam

2 Chronicles 1:7

7 ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi

Matthew 6:8

8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum

Matthew 7:7

7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

Matthew 23:7

7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi

Mark 10:36

36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis

Luke 18:41-43

41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit 43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

John 20:16

16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister

Philippians 4:6

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.