Mark 3:28 Cross References - Vulgate

28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint

Matthew 12:31-32

31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur 32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro

Mark 3:28-30

28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti 30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet

Luke 12:10

10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur

Hebrews 6:4-8

4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes 7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo 8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem

Hebrews 10:26-31

26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia 27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios 28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit 30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum 31 horrendum est incidere in manus Dei viventis

1 John 5:16

16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.