Mark 5:15 Cross References - Vulgate

15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt

1 Samuel 6:20-21

20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis 21 miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos

1 Samuel 16:4

4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

1 Chronicles 13:12

12 et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei

1 Chronicles 15:13

13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

Job 13:11

11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos

Psalms 14:5

5 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis

Isaiah 49:24-25

24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit 25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo

Matthew 4:24

24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

Matthew 9:33

33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

Matthew 12:29

29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat

Mark 5:4

4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

Mark 5:9

9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus

Mark 5:16

16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis

Mark 5:18

18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo

Luke 8:27

27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis

Luke 8:35-36

35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt 36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione

Luke 10:39

39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius

Colossians 1:13

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

2 Timothy 1:7

7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.