Matthew 14:3 Cross References - Vulgate

3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui

Matthew 4:12

12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam

Matthew 11:2

2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis

Mark 6:17

17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam

Mark 6:19

19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat

Mark 6:22

22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi

Luke 3:19-20

19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere

Luke 13:1

1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum

John 3:23-24

23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.