Matthew 16:6 Cross References - Vulgate

6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

Exodus 12:15-19

15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum 16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent 17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo 18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam 19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae

Leviticus 2:11

11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

Matthew 16:12

12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

Mark 8:15

15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

Luke 12:1

1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis

Luke 12:15

15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet

1 Corinthians 5:6-8

6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit 7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis 9 modicum fermentum totam massam corrumpit

2 Timothy 2:16-17

16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem 17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.