Matthew 17 Cross References - Vulgate

1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum 2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix 3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes 4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite 6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde 7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere 8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum 9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat 10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire 11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia 12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis 13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis 14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens 15 Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam 16 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum 17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me 18 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora 19 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum 20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis 21 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium 22 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum 23 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer 24 et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma 25 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis 26 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii 27 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

Matthew 26:37

37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse

Mark 5:37

37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi

Mark 9:2-13

2 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis 3 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere 4 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu 5 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 6 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti 7 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum 8 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum 9 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit 10 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit 11 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum 12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur 13 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

Luke 8:51

51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae

Luke 9:28-36

28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret 29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens 30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias 31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem 32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo 33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret 34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem 35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite 36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant

2 Corinthians 13:1

1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum

2 Peter 1:18

18 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto

Exodus 34:29-35

29 cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei 30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere 31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai 33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam 34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata 35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

Psalms 104:2

2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

Matthew 28:3

3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix

Mark 9:3

3 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

Luke 9:29

29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

John 17:24

24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

Acts 26:13-15

13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Philippians 2:6-7

6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo

Revelation 1:13-17

13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream 14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis 15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum 16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua 17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

Revelation 10:1

1 et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis

Revelation 19:12-13

12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse 13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei

Revelation 20:11

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis

Deuteronomy 18:18

18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi

Deuteronomy 34:5-6

5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino 6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem

Deuteronomy 34:10

10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

1 Kings 17:1

1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba

1 Kings 18:36-40

36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec 37 exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum 38 cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens 39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus 40 dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi

2 Kings 2:11-14

11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum 12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes 13 et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis 14 et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus

Malachi 4:5

5 ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

Matthew 11:13-14

13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt 14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est

Matthew 17:10-13

10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire 11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia 12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis 13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis

Mark 9:4

4 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu

Luke 1:17

17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

Luke 9:30-31

30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias 31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem

Luke 9:33

33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret

Luke 16:16

16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit

Luke 24:27

27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

Luke 24:44

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

John 1:17

17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

John 5:45-47

45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis 46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit 47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

2 Corinthians 3:7-11

7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria 9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria 10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam 11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est

Hebrews 3:1-6

1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum 2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius 3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam 4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus 5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant 6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

Exodus 33:18-19

18 qui ait ostende mihi gloriam tuam 19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit

Psalms 4:6

6 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

Psalms 16:11

11 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

Psalms 63:1-5

1 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam 2 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te 3 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 4 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum 5 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

Isaiah 33:17

17 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe

Zechariah 9:17

17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines

Mark 9:5-6

5 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 6 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

John 14:8-9

8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis 9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem

Philippians 1:23

23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

1 John 3:2

2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

Revelation 21:23

23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

Revelation 22:3-5

3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi 4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum 5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum

Exodus 19:19

19 et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei

Exodus 40:34-35

34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 35 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

Deuteronomy 4:11-12

11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo 12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis

Deuteronomy 5:22

22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi

Deuteronomy 18:15

15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

Deuteronomy 18:19

19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam

1 Kings 8:10-12

10 factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini 12 tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula

Job 38:1

1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit

Psalms 18:10-11

10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 11 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

Psalms 81:7

7 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

Isaiah 42:1

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

Isaiah 42:21

21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret

Matthew 3:17

17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

Matthew 12:18

18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit

Mark 1:11

11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

Mark 9:7

7 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

Luke 3:22

22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi

Luke 9:34-35

34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem 35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite

John 3:16

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

John 3:35

35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius

John 5:20-23

20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini 21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat 22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio 23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

John 5:37

37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis

John 12:28-30

28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo 29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est 30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos

John 15:9-10

9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione

Acts 1:9

9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum

Acts 3:22-23

22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

Acts 7:37

37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

Acts 9:3-6

3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 6 :

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

Colossians 1:13

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

Hebrews 1:1-2

1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis 2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

Hebrews 2:1-3

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus 2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

Hebrews 5:9

9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae

Hebrews 12:25-26

25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur 26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum

2 Peter 1:16-17

16 non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis 17 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

Revelation 1:7

7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen

Leviticus 9:24

24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

Judges 13:20

20 cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram

Judges 13:22

22 et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum

1 Chronicles 21:16

16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram

Ezekiel 3:23

23 et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam

Ezekiel 43:3

3 et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam

Daniel 8:17

17 et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio

Daniel 10:7-9

7 vidi autem ego Danihel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimius inruit super eos et fugerunt in absconditum 8 ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui quicquam virium 9 et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam vultusque meus herebat terrae

Daniel 10:16-17

16 et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium 17 et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur

Acts 22:7

7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

Acts 26:14

14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare

Daniel 8:18

18 cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo

Daniel 9:21

21 adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabrihel quem videram in visione principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini

Daniel 10:10

10 et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum

Daniel 10:18

18 rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me

Matthew 14:27

27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

Luke 24:5

5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis

Acts 9:6

6 :

Revelation 1:17

17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

Mark 9:8

8 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

Luke 9:36

36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant

Acts 12:10-11

10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo 11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum

Matthew 8:4

4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

Matthew 8:20

20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

Matthew 16:20-21

20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus 21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

Matthew 17:12

12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis

Matthew 17:23

23 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer

Mark 8:30

30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

Luke 8:56

56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

Luke 9:21-22

21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc 22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere

Luke 18:33-34

33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

Luke 24:46-47

46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

Malachi 4:5-6

5 ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 6 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Matthew 11:14

14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est

Matthew 17:3-4

3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes 4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

Matthew 27:47-49

47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste 48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere 49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum

Mark 9:11

11 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum

John 1:21

21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

John 1:25

25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

Malachi 4:6

6 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Luke 1:16-17

16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

Luke 3:3-14

3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 5 omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 6 et videbit omnis caro salutare Dei 7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira 8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur 10 et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus 11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat 12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus 13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis 14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

Acts 3:21

21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum

Isaiah 53:3-12

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum 4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum 8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum 9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius 10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit 12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Matthew 11:2

2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis

Matthew 11:9-15

9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam 10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te 11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo 12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud 13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt 14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est 15 qui habet aures audiendi audiat

Matthew 14:3-10

3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui 4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam 5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant 6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi 7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo 8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae 9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari 10 misitque et decollavit Iohannem in carcere

Matthew 16:21

21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

Matthew 21:23-25

23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem 24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio 25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi

Matthew 21:32

32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei

Mark 6:14-28

14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo 15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis 16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit 17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam 18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat 20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat 21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi 23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei 24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae 25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae 26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare 27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere 28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae

Mark 11:30-32

30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi 31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei 32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset

Luke 3:19-20

19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere

Luke 7:33

33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

Luke 9:21-25

21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc 22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere 23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me 24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam 25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat

John 1:11

11 in propria venit et sui eum non receperunt

John 5:32-36

32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me 33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati 34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis 35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius 36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

Acts 2:23

23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis

Acts 3:14-15

14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

Acts 4:10

10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

Acts 7:52

52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

Acts 13:24-28

24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel 25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere 26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est 27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

Matthew 17:14-19

14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens 15 Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam 16 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum 17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me 18 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora 19 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum

Mark 1:40

40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

Mark 9:14-29

14 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis 15 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum 16 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis 17 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum 18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt 19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me 20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri 23 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti 24 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam 25 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum 26 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est 27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit 28 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum 29 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

Mark 10:17

17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam

Luke 9:37-43

37 factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa 38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi 39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum 40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt 41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum 42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit 43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius

Acts 10:25-26

25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum

Job 1:10-19

10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi 12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini 13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti 14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos 15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi 16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi 18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti 19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

Job 2:7

7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius

Matthew 4:24

24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

Matthew 8:31-32

31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum 32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis

Matthew 15:22

22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur

Mark 5:4-5

4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

Mark 5:22-23

22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat

Mark 9:17-18

17 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum 18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

Mark 9:20-22

20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

Luke 9:38-42

38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi 39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum 40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt 41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum 42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit

John 4:46-47

46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum 47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori

2 Kings 4:29-31

29 et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri 30 porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam 31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer

Matthew 17:19-20

19 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum 20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

Luke 9:40

40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt

Acts 3:16

16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum

Acts 19:15-16

15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis 16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa

Exodus 10:3

3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Exodus 16:28

28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

Numbers 14:11

11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis

Numbers 14:27

27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi

Psalms 95:10

10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

Proverbs 1:22

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Proverbs 6:9

9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo

Jeremiah 4:14

14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Matthew 6:30

30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei

Matthew 8:26

26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

Matthew 13:58

58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

Matthew 16:8

8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

Mark 9:19

19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

Mark 16:14

14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

Luke 9:41

41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum

Luke 24:25

25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

John 20:27

27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis

Acts 13:18

18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto

Hebrews 3:16-19

16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen 17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt 19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

Matthew 9:22

22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

Matthew 12:22

22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret

Matthew 15:28

28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

Mark 1:34

34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

Mark 5:8

8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine

Mark 9:25-27

25 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum 26 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est 27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit

Luke 4:35-36

35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit 36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt

Luke 4:41

41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum

Luke 8:29

29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta

Luke 9:42

42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit

John 4:52-53

52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris 53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota

Acts 16:18

18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

Acts 19:13-15

13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat 14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant 15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis

Mark 4:10

10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas

Mark 9:28

28 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

Matthew 13:31

31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo

Matthew 14:30-31

30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac 31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti

Matthew 17:9

9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat

Matthew 17:17

17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

Matthew 21:21

21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet

Mark 4:31

31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra

Mark 9:23

23 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

Mark 11:23

23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

Luke 1:37

37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum

Luke 17:6

6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis

Luke 18:27

27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

John 11:40

40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

1 Corinthians 12:9

9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

1 Corinthians 13:2

2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

Hebrews 3:19

19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

1 Kings 17:20-21

20 et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius 21 et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius

Daniel 9:3

3 et posui faciem meam ad Dominum Deum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere

Matthew 12:45

45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae

Mark 9:29

29 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

Acts 13:2-3

2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos 3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos

Acts 14:23

23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt

1 Corinthians 7:5

5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

2 Corinthians 11:27

27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Matthew 16:28

28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo

Matthew 20:17-18

17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis 18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte

Matthew 24:10

10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

Matthew 26:16

16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet

Matthew 26:46

46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit

Mark 8:31

31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

Mark 9:30-32

30 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire 31 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget 32 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

Mark 10:33-34

33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

Luke 9:22

22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere

Luke 9:44-45

44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum 45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo

Luke 18:31-34

31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

Luke 24:6-7

6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset 7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

Luke 24:26

26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

Luke 24:46

46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

1 Corinthians 11:23

23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem

Psalms 16:10

10 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

Psalms 22:15

15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

Psalms 22:22-31

22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 23 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 26 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Daniel 9:26

26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio

Zechariah 13:7

7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

John 2:19

19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud

John 16:6

6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum

John 16:20-22

20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium 21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum 22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

Acts 2:23-31

23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis 24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo 25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear 26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem 28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua 29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem 30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius 31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem

1 Corinthians 15:3-4

3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

Exodus 30:13

13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

Exodus 38:26

26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

Mark 9:33

33 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

1 Samuel 17:25

25 et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel

Matthew 3:15

15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum

Matthew 22:17

17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non

Matthew 22:19

19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium

Matthew 22:21

21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo

Romans 13:6-7

6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes 7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

Genesis 1:28

28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

1 Kings 17:4

4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi

Psalms 8:8

8 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti

Jonah 1:17

17 et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus

Jonah 2:10

10 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

Matthew 15:12-14

12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt 13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur 14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

John 6:61

61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat

Romans 14:21

21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

Romans 15:1-3

1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere 2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem 3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

1 Corinthians 8:9

9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

1 Corinthians 8:13

13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

1 Corinthians 9:19-22

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

1 Corinthians 10:32-33

32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

2 Corinthians 6:3

3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium

2 Corinthians 8:9

9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

1 Thessalonians 5:22

22 ab omni specie mala abstinete vos

Titus 2:7-8

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

Hebrews 2:7-8

7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum 8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.